ARTICLE X
OF THE
TREATY OF UTRECHT

13 JULY 1713

The Spanish Version
The English Version

The Latin Version

Rex Catholicus pro se, Haeredibus, & successoribus suis, hisce cedit Coronae Magnae Britanniae plenam, integramque Proprietatem Urbis & Arcis Gibraltar nuncupatae, una cum Portu, Munitionibus, Fortalitiisque eodem pertinentibus, dictamque Proprietatem habendam, fruendamque dat absolute, cum Jure omnimodo in perpetuum, sine ulla exceptione, vel impedimento quolibetcunque. Quo vero Abusus, Fraudesque in Mercimoniis quibuscunque importandis, evitentur, vult Rex Catholicus, atque intelligendum censet, ut Proprietas supranominata Magnae Britanniae cedatur, sine Jurisdictione quapiam Territoriali, & absque Communicatione aliqua aperta cum Regione circumvicina Terram versus. Quandoquidem vero Communicatio cum Ora Hispanica maritimo Itinere omni tempore nec tuta, neque aperta esse possit, eoque fiat, ut Milites Praesidiarii, aliique Incolae dictae Urbis Gibraltaricae in summas adducantur angustias; Cumque Regis Catholici mens solummodo sit, ut fraudulentae Mercium Importationes, ut praedictum est, Communicatione Terrestri impediantur, provisum igitur est, ut Commeatum, resque necessarias in usum Copiarum Praesidiarium, Incolarum, Naviumque in Portu stantium pecunia numerata in Ditione Hispanica circumvicina, iis in casibus emere liceat. Sin vero deprehendantur Mercimonia per Gibraltariam, vel permutationis ad victum conquirendum, vel alio quocunque nomine advecta, eadem Fisco addicentur, & querimonia ea de re habita, illi qui contra Foederis hujusce fidem commiserint, severe punientur. Majestas autem Sua Britannica, rogatu Regis Catholici, consentit, convenitque, ut nec Judaeis, neque Mauris, facultas concedatur in dicta Urbe Gibraltarica, sub quocunque praetextu commorandi, aut Domicilia habendi; utque nullum Perfugium, neque receptaculum pateat Maurorum Navibus bellicis quibuscunque in Portu dictae Urbis, quo Communicatio ab Hispania ad Septam civitatem impediatur, aut Orae Hispaniae Maurorum excursionibus infestae reddantur. Cum vero Amicitiae Tractatus, & Commerciorum Libertas ac frequentia intercedant inter Britannos, Ditionesque quasdam in ora Africana sitas, intelligendum semper est, quod Mauris, eorumque Navigiis, Mercaturae solum exercendae gratia, Introitus in Portum Gibraltaricum a Subditis Britannicis denegari nequit. Promittit insuper Majestas Sua Regina Magnae Britanniae, ut Incolis praefatae Urbis Romano-Catholicis, Religionis suae liber usus indulgeatur. Quod si vero Coronae Magnae Britanniae commodum olim visum fuerit, donare, vendere, aut quoquo modo ab se alienare dictae Urbis Gibraltiricae proprietatem, conventum hisce concordatumque est, ut prima ante alios ejus redimendae optio Coronae Hispanicae semper deferatur.


Note: This version of Article X is not definitive as it has not been checked against the written original version held by the FCO. It is presented as a historical curiosity and to show an original text on which the Spanish and British versions are based to reference where they differ slightly in their interpretation. The treaty was settled in Spring 1713 and signed by

  • John Robinson Bishop of Bristol, English diplomatist and prelate representing Queen Anne, Sovereign of Great Britain.
  • The most Illustrious and most Excellent Lord, Francis Maria de Paula, Tellez and Giron, Duke of Ossuna, Count of Urvegna, Marquis of Pennafiel, Grandee of Spain of the first Class, High Chamberlain of the King, Great Notary of the Kingdoms of Castile, one of the Commanders, and Grand Clavero of the Order of Callatrava, and likewise Commander of the Order of St. Fago, one of the Grandees of the Chamber of the Catholick King Philip V, General Commander of his Armys, and Captain of the first Troop of his Majesty's Life Guards;
  • The most Illustrious and most Excellent Lord, Isidore Cazado de Azavedo de Rosalez, Marquis of Monteleone, Viscount of Alcazar Real, Counsellor of his Catholick Majesty in the Supreme Council, one of the honourable Chamberlains of the King.
"Major Peace Treaties of the World" (volume 1, page 218)

Return to Index